CHALCOPHTHONGOS

CHALCOPHTHONGOS
CHALCOPHTHONGOS
Graece χαλκόφθογγος, nomem gemmae, apud Solinum, c. 37. Chalcopthongos resonat, ut
pulsata aera: pudice habitus servat vocis claritatem. Eadem cum Chalcophono, Χαλκοφώνῳ Plinii, de qua is l. 37. c. 10. Chalcophonos nigra est, sed illisa aeris tinnitum reddit, Tragoedis, ut suadent, gestanda. Nempe servare vocis claritatem, et proin Tragoedis, hanc maxime affectantibus, gestandam esse, Veteribus persuasum. Certe Chalcophoni, prope Anicium Vellauniorum plutimae sunt ubivis in structuris murorum et parietibus temere congestis, nigrae, leves, fistulosae, tophaceae, cum ferrô percutiuntur, tinnientes. Ibidem parietes delubri Divae Virginis alternis ordinibus huius lapidis et candidi, exstructos esse, adnotat Dalechampius Not. ad Plin. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 769. De φωνασκία? vero Tragoedorum infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • PUDIAE Vestae — apud Ovidium, de Ponto, l. 4 Eleg. 13. v. 29. ubi scribit, ad Carum, se aliquid in laudem Caesareae domus Geticô sermone meditatum esse, inque eo cecinisse, Esse pudicarum te Vestae, Livia, matrem, Ambiguum est, natô dignior, anne virô: Gronovio… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”